Hľadaný výraz: Mt 7,13-14; Mt 7,22-23; Mt 8,11-12; Mt 19,30; Mk 10,31; Lk 13,22-30, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 5
13 Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam; 14 quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam! 22 Multi dicent mihi in illa die: “Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus?”. 23 Et tunc confitebor illis: Numquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem.

11 Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; 12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium ”.

30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi ”.

22 Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierosolymam. 23 Ait autem illi quidam: “ Domine, pauci sunt, qui salvantur? ”. Ipse autem dixit ad illos: 24 “ Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare et non poterunt. 25 Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: “Domine, aperi nobis”; et respondens dicet vobis: “Nescio vos unde sitis”. 26 Tunc incipietis dicere: “Manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti”; 27 et dicet loquens vobis: “Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis”. 28 Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. 29 Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei. 30 Et ecce sunt novissimi, qui erunt primi, et sunt primi, qui erunt novissimi ”.

1

mail   print   facebook   twitter